Produced by Stuart Locke

Liber V

Gaius Iulius Caesar

post 52

1

L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar inItaliam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibuspraefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandasveteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Adceleritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibusin nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebrascommutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; adonera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quamquibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri,quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandasnaves ex Hispania apportari iubet. Ipse conventibui Galliae citeribrisperactis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partemprovinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibusmilites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiataPirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publicofactum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus deiniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperateosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bellocivitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut imperaverat,arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.

2

His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliamrevertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omniumrerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimusnaves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quinpaucis diebus deduci possint. Collaudatis militibus atque eis quinegotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portumItium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniamtraiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum acontinenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. Ipsecum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorumproficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperioparebant Germanosque Transrhenanos so icitare dicebantur.

3

Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasquehabet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In eacivitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus etCingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventucognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in offlcio futuros neque abamicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treverisgererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere,eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennamabditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumineRheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sedposteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritateCingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesaremvenerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniamcivitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus deserereturIndutiomarus legatos ad Caesarem mittit: Sese idcirco ab suis discedereatque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in offlciocontineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiamlaberetur: itaque esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesarpermitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eiusfidei permiss

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!