-1-

DE
FRANCICÆ
LINGVÆ RECTA
PRONVNTIATIONE.

THEODORO BEZA
auctore.

GENEVÆ,
Apud Eustathium Vignon.

M. D. LXXXIIII.

-2-


-3-

ILLVSTRI et in primis generoso Domino,
Domino Carolo, Baroni à Zerotin,
Namestij, Rosicij, Brandaïsij, Domino,
Theodorus Beza S.P. in Domino.

Tuorumne magis inte instituendo sapientiam,an tuam in discendo diligentiamadmirer nescio,Illustris Domine Baro. Namilli profectò sapientissimèiudicarunt nobilibus præsertimviris necessariam esse exterarum quoquererum cognitionem, quæ neque certiorevlla ratione, neque gratiore vllo labore, quàmipsarum regionum ac gentium inspectionecomparatur, modò sanum quidem iudiciumadhibeatur, tum in ijs fugiendis quæ nunquamvidisse præstiterit, tum in ijs obseruandisquorum notitia pietas, cæteræque virtutescum ætate adolescant. Tum verò vicissim, diuino -4- quodam beneficio, & præstantissimi virituíque monitoris Venceslai Lauinij consilijsfretus, vsque adeò tibi non defuisti, vt paucissimosesse arbitrer, vel ex majoribus etiamnatu, tecum in hac adhuc tenera ætate, siueperegrinarum linguarum peritia, siue variarumterra maríque gentium notitia conferendos.Quòd sit reducem in patriam tampreciosis vndique conuectis mercibus locupletemcernere vel illi nunquam satis laudatoviro illustri tuo parenti, Domino Iohanniprocerum Marchionatus Morauiæ præcipuo,vel omni virtute multo etiam magis quàm generenobilitate patruo itidem tuo D. Iohanniconspicere licuisset, Deus bone, quanta illi telætitia, tota ipsis congratulante patria, excepissent?At illos Deus Opt. Max. in meliorenunc quiete collocauit. Patria verò te, sat scio,& in ea quidem imprimis illustris ille Dominus,Dominus Fridericus, alter ex tuis duobuspatruis adhuc per Dei gratiam superstes,velut intentis in te oculis, expectat: illud nimirumsperans, in quo spem illius (fauenteDeo) non modo sustinebis, sed etiam longè latéquesuperabis: fore nimirum vt, peracta tandemvsque adeò diuturna peregrinatione,majores illos tuos, splendida Morauiæ & vicinarum -5- regionum lumina, præsertim quodad pietatem, cæterásque veras virtutes, attinet,re diuiuos in te conspiciat: & reipsa, magnocum ornamento & emolumento suo, donisin te singulari Dei beneficio collatis aliquandoperfruatur. Et hæc quidem Deus Opt.Max. vtinam rata & firma esse velit. Cæterùmcùm hanc quoque Ciuitatem & Ecclesiamtum præsentia tua cohonestaris, tum etiamplurimis honestissimis exemplis illustraris, putauitibi minimè fore ingratum, si te à nobisdiscedentem aliquo genere officij prosequerer.Præbuit autem mihi argumentum tua inFranciam suscepta profectio, cuius occasionecùm multa mihi à multis jam annis de Francicoidiomate meditata in mentem venissent,& te cognoscendæ quoque illius linguæ summoteneri desiderio animaduertissem: hisceferijs vindemialibus illa tibi & alijs aliquotnobilibus Germanis priuatim exposui, quænunc ad te recognita & emendata mitto, vtquum in Franciam veneris, vsu ipso agnoscas,quæ quibusdam regulis à me non temerèobseruata comperies. Quòd si quis erit quiscriptiunculam istam, vt neque professionineque personæ meæ conuenientem reprehendat,illum cogitare velim, aliud esse, animi -6- gratia, nonnihil exspatiari, quàm extra viamaberrare. Et p

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!