S. AURELII

A U G U S T I N I

C O N F E S S I O N E S

POST EDITIONEM PARISIENSEM NOVISSIMAM

AD FIDEM

CODICUM OXONIENSIUM RECOGNITÆ,

ET POST EDITIONEM M. DUBOIS

EX IPSO AUGUSTINO ILLUSTRATÆ.



OXONII,

J. H. P A R K E R ;

J. G. ET F. R I V I N G T O N , L O N D I N I.

MDCCCXXXVIII.



{vii}

MONITUM.

Quum Patrum studium omni fere tempore in Ecclesia Anglicana floruerit, mirum sane accidit, non nisi unum S. Augustini opusculum[1], quod sciam, idque historici tantum argumenti, typis apud nos unquam mandatum fuisse. Auspicatius ergo a nullo alio exordium sumpturam fore Bibliothecam hanc Patrum duximus, quam ab ipso Augustino, neque opera ejus selecta quam ab ipsius Confessionibus, tum quia indolem Sancti Patris, ingenium, vitam, mores optime declarent, tum vero quia iis, qui pietati gnaviter studuerunt, nunquam non (si modo licuerit) in manibus versatæ sint. Operi tam insigni, et sæculorum plus quam tredecim quæ id in succum et sanguinem pietatis suæ converterunt, suffragiis, amore, studio, comprobato, non est quod immoremur; id ergo paucis tantum exponemus, quod in hac editione præstare voluerimus.

Et nos quidem editione Benedictina contenti fuissemus, quam certe, (si in hâc vel illa Patrum editione minus diligenter egerint Monachi quidam ordinis illius impigerrimi, deque Patribus optime meriti,) solito labore et patientia, summaque cura et fidelitate concinnarunt, præsertim cum recentius adhuc summa cum diligentia denuo recensita sit et emendata; eorum tamen scrupulis occurrere voluimus, quibus suspectum est quicquid Ecclesiæ Romanæ elaboraverint asseclæ, quosque a Patrum studio absterret corruptelarum nescio quarundam suspicio. Quo ergo huic timori mederemur, codices Manuscriptos, quotquot Bibliothecæ nostræ habent, contulimus; et textum Benedictinum pro fundamento quidem ponentes, varias etiam lectiones, quas notarunt {viii}Benedictini, sedulo pensitantes, codicum Oxoniensium quoque, in nova hac editione paranda, opem adhibuimus. Et quatuor quidem ex iis jamdudum in gratiam editorum Benedictinorum, hic illic collati erant; quod tamen, etsi non infide, negligentius tamen certe factum est. Quos cum accuratius contulissemus, e duobus eos fontibus profluxisse apparuit; et eorum quidem, quos literis ABCD insignivimus[2], tantam esse inter se affinitatem, ut ex uno Ms. eos exscriptos esse suborta sit suspicio; al

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!