DE
M. TERENTI VARRONIS
LIBRIS GRAMMATICIS
SCRIPSIT
RELLIQVIASQVE SVBIECIT
AVGVSTVS WILMANNS
BEROLINI
APVD WEIDMANNOS
MDCCCLXIIII
FRIDERICO · RITSCHL
OTTONI · IAHN
PRAECEPTORIBVS
AMORIS · CAVSA
v
Cum per tempus aliquod uersato in conligendis et disponendisrelliquiis Varronianis specimen studiorum mihi proponendum esset,elegi libros grammaticos; nam eos commode ceteris neglectistractari et singulorum argumentum paullo quam adhuc factum estaccuratius circum scribi posse intellegebam. dispositionem etindolem horum librorum indagare contentus neque uniuersamVarronis grammaticam theoriam explicate studui, quae resnecessaria et magni momenti ad cognoscendam historian grammaticaeantiquae nitatur in libris V-X de lingua latina nunc a meoconsilio alienis, neque in singulis locis inlustrandis omnia quaecum his coniuncta fuisse coiceres congerere, sed in certistestimoniis acquiescere uolui. exclusi uero libros, in quibuspraeter alia grammaticae quoque obseruationes legebantur, qualesepistolicas quaestiones fuisse scimus, et mera ueriloquia, largamanu ubique a M. Terentio sparsa, quae ex aliis libris repetitasunt.
In componendis relliquiis antiquam librorum formam quantumfieri potuit restitui, ut et singulas libris e quibus sumptaeesse uiderentur tribuerem, et pristinum ordinem reuocarem.asterisco signauifragmenta, quibus Varronis nomen ab auctoribus nonadponitur. duas relliquiis subieci adnotationes. alteraperscripsi eos scriptorum locos ad eandem Varronis expositionemreferendos, qui ad p