For this transcription, the following edition was used:
The 1843-edition this transcription is based on contains very manytypographical errors. Before amending a word I checked whether it might not be avariant spelling. When the correct word was not sufficiently clear or even entirelyunclear, the text itself was left unchanged. Any changes applied by the transcriberare indicated by Transcriber's Footnotes" ([TR1], [TR2], etc.).
Footnotes present in the original text are indicated by "[1]" etc.
There are some instances of "[?]" occurring in this text. These are alreadypresent in the original text.
Decima septima die, quae est S. Alexii confessoris praecedentivespera, cum venissemus de Bethlehem, vocati fuimus omnes ad atrium templi sanctisepulchri. Festinavimus ergo, et ad templum descendimus, et multos Sarracenosquidem ibi invenimus et mercatores, sed nihil eorum, quae mandi possent, venalereperimus, sicut prius, et de hoc conturbati fuimus, quia lassi ex itinere fuimus,et parum quievimus, nec coenam feceramus, et illa spe velocius descendimusputantes, nos cibos reperturos in atrio, quos manducaremus in ecclesia, sed nemoillos dabat. Nescio enim, ex qua caussa contigit, vel quis practicaverit, quoddomini custodes templi Sarraceni prohibuerint in civitate, ne quis peregrinisapportaret cibaria. Cogitabam mecum, quod forte ex dispositione venerabilis PatrisGardiani id factum foret ad reprimendas insolentias peregrinorum, quorum aliquitota nocte sedebant in templo manducantes et bibentes, sicut Corinthii, quosApostolus 1. Cor. 2. in omnibus laudat, praeterquam in illo, quod unusquisquepraesumebat coenam suam in ecclesia manducare, et erat difformitas, quia unusesuriit et alius ebrius fuit. Sic etiam erat inter peregrinos, quorum aliqui sereplebant, aliqui vero jejunabant, et ideo virtuose praeventum est, ne cibireperirentur.
Singulis ergo congregatis aperuerunt domini Mauri ecclesiae sanctaevalvas, nosque intromiserunt eodem modo, sicut dictum est folio 108, A. Ingressisunt etiam nobiscum Fratres montis Syon, inter quos nobiscum intravit spectabilisvir, dictus Johannes de Prussia, Procurator Fratrum montis Syon, saecularis quidemstatu, sed regularis habitu et vita. Utitur enim proprio arbitrio habitu tertiiordinis S. Francisci, cui tamen regulae voto se non adstrinxit. Hic vir est generenobilis, de prosapia comitum, Teutonicus de Prussia, procerae staturae, longamhabens barbam, veneranda canitie decorus; maturus valde est vir ille, et multarumexperientiarum, moribus compositus, conscientiosus et timens Deum. Has laudes nonex auditu, sed ex certa scientia huic probo viro do. Hic habet auctoritatem dominiPapae, et domini Impera