Column
887Hunc quoque librum a Ludovico Miræo ex Victorinabibliotheca vulgatum, e libris de Trinitate conflatumesse primus observavit Gillotius: qui locis, e quibuscentones quique distracti sunt, notatis, cætera suppressit.Et vero quis rivulos quæritet fæculentos, cumpurum fontem ad manum habeat?
Loquitur Evangelium, qui non honorificat Filium,non honorificat Patrem qui misit illum. Conclusasunt omnia adversus hæretici furoris ingenia, etc.,ex lib. VII de Trin. a num. 21 post medium, ad hæcejusdem libri num. 31. Et quia calumnia dicti tamquaminsolentis exsisteret, ut conscientiam (potentiam)potius naturæ demonstraret. Quibus subnectitauctor hæc num. 33. Et audiamus eum omnem fideihujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim,Ego sum via et veritas et vita, nisi quod pro Et audiamus,ponit audi: ac prosequitur usque isthæcnum. 39, ut hic Domini sermo sequeretur, Non creditisquoniam ego in Patre, et Pater in me? HincColumn
888transit ad lib. VIII, unde primum præmissis vocabulis,Fratres mei, exscribit hæc num. 14. Quæ scripta suntlegamus, et quæ legerimus intelligamus: et ubi pervenitad verba num. 20. Omnia quæ habet Pater, Filiisunt: et omnia quæ Filii sunt, Patris sunt. Ipseenim ait, Et mea omnia tua sunt, et tua mea; omittitquæ ab hinc ad medium num. 21 intercedunt:unde rursum exscribit: Vivificamur ergo propter inhabitantemin nobis Spiritum Christi, etc., ad hæcusque num. 26. Habitat enim in nobis Christus: ethabitante Christo habitat Deus. Demum reliquis hujusnumeri verbis omissis, comparet initium numeri 27,quo toto ac subsequente fere toto descripto, clauditurliber his verbis: Si vero per adoptivum nomen hicdominus est, Spiritu sancto carens spiritu errorisanimaris; quia nemo nisi in Spiritu sancto DominumJesum potest dicere: quibus auctor adjecit dumtaxat,quia ipse operatur omnia in omnibus.
Column
887Hic in editione Veronensi, quam recudimus, mentionefacta de duabus epistolis Hilarii ad Augustinuminscriptis, sequitur fragmentum titulum habenspræfixum Fides Alcuini. Horum vero monumentorumneutrum eo loci recudere debuimus, quandoquidemnec supradictæ epistolæ ad Auctorem nostrumpertineant aut pertinere possint, ut cuique patebitColumn
888sive chronologiam sive etiam illarum textum attendenti(Vid. Opp. Aug. t. II pp. 673 et 1007 nost. edit.);nec Fides Alcuini alii quam percelebri monacho cujusnomine insignitur, salvis criticæ regulis, adjudicariqueat, aut alias quam inter ipsius Opera convenientercollocari.