525-526

SANCTI HILARII

EPISTOLA AD ABRAM FILIAM SUAM.

(CIRCA FINEM ANNI 558 MISSA.)

Dilectissimæ filiæa Abræ Hilarius in Domino salutem.

1. Abra patris absentiam dolet.—Accepi litteras tuas, inquibus intelligo desiderantem te mei esse: et certum (Mss. certe)ita habeo. Sentio enim quantum præsentia horum qui amantur optabilissit. Et quia gravem tibi esse absentiam meam scirem, ne me forte impiumesse erga te existimares, qui tam diu a te abessem: excusare tibi etprofectionem meam et moras volui, ut intelligeres me non impie tibi, sedutiliter deesse. Namque cum te, filia, ut unicam, ita, quantum a me est,et unanimem habeam; vellem te pulcherrimam omnium et sanissimamvivere.

2. Hilarius abest, ut vestem et margaritam pretiosam filiæconquirat.—Nuntiatum ergo mihi est, esse quemdam juvenem,habentem margaritam et vestem inæstimabilis pretii: quam si quis ab eoposset mereri, super humanas divitias et salutem et dives et salvusfieret. Ad huncb his auditis profectus sum: ad quem cum per multas etlongas et difficiles vias venissem, videns eum statim procidi. Adestenim tam pulcher juvenis, ut ante conspectum ejus nemo audeatconsistere. Qui ubi me procidisse vidit, interrogari me jussit quidvellem, et quid rogarem: et ego respondi, audisse me de veste sua etmargarita, et ob id venisse; et si eam mihi dignaretur præstare, essemihi filiam quam vehementer diligerem, cui hanc vestem atque margaritamquærerem. Etc inter hæc prostratus in faciem fleo plurimum, etnoctibus ac diebus ingemiscens, rogo uti audire dignaretur precemmeam.

3. Vestis hæc et margarita quanti facienda.—Post quæ,quia bonus est juvenis etd melius illo nihil est, ait mihi, Nosti hancvestem atque hanc margaritam, quam a me lacrymis rogas uti eam filiæ tuæconcedam? Et ego respondi illi, Domine, auditu cognovi de ipsis, et fidecredidi: et scio quia optimæ sunt, et salus vera est hac veste uti, ethac margarita ornari. Et statim ministris suis præcepit, ut mihi etvestem hanc et margaritam ostenderent: et confestim ita fit. Ac vestemprimo vidi: vidi, filia, vidi quod eloqui non possum. Numquid nonsericum secundum subtilitatem ejuse spartum erat? Numquid candori ejus nivescomparatæ non nigrescebant? Numquid aurum juxta fulgorem ejus nonlividatur? Ipsa enim multicolor, et nihil prorsus comparatum ei poteratæquari. Post quam vidi margaritam: qua visa statim concidi. Non enimpotuerunt oculi mei sustinere tantum ejus colorem. Nam nec cœli, neclucis, nec maris, nec terræ species pulcritudini ejus poteratcomparari.

4. Utriusque commoda et dotes.—Et cum prostratusjacerem, ait mihi quidam de assistentibus, Video te sollicitum et bonumpatrem esse, et hanc vestem atque hanc margaritam ad filiam tuamdesiderare: sed ut magis desideres, ostendo tibi quid adhuc hæc vestisatque margarita boni habeat. Vestis hæc numquam tineis comeditur, nonusu atteritur, non sorde inficitur, non vi scinditur, non damnoamittitur: sed semper talis qualis est permanet. Margaritæ vero hæcvirtus est, ut si quis eam induerit, non ægrotet, non senescat, nonmoriatur. Nihil omnino in se habet, quod sitf noxium corpori: sed utentiea nihil accidit, quod aut mortem afferat, aut ætatem demutet, autimpediat sanitatem. Quod ubi audivi, filia, exanimari magis desideriomargaritæ et vestis istius cœpi: et sicut prostratus jacebam,indeficienti fletu

...

BU KİTABI OKUMAK İÇİN ÜYE OLUN VEYA GİRİŞ YAPIN!


Sitemize Üyelik ÜCRETSİZDİR!