APICII
LIBRORVM X QVI DICVNTVR
DE RE COQVINARIA
QVAE EXTANT
EDIDERVNT
C. GIARRATANO ET FR. VOLLMER
LIPSIAE IN AEDIBVS B.G. TEVBNERI MCMXXII
Printed in Germany
De Apiciani libri fatis et codicibus exposuimus Giarratano inlibello‘I codici dei libri de re coquinaria di Celio, Napoli 1912’, Vollmer inSitz.-Ber. d. Bayer. Akad. d. Wiss. phil.-hist. Kl. 1920 Abh. 6. paucaaddenda videntur: codicem Caesenatem interim inspexit etcontulitGiarratano, nullius est preti. nec maioris cod. Vat. lat. 6803papyriusfol. 71-96, quem in Skutschii et Ihmii usum contulerat Samter. quae adusum huius editionis maxime necessaria erunt, luculente digesta habes inindice codicum post hanc praefationem.
edidimus igitur et ipsos Apicii libros quos putant, qui tamen non pleninec integri sunt, sed saeculo fere IVº vel Vº epitomati et vulgarisermone aliquatenus adulterati, et excerpta Vinidarii Gothi, quisaeculofere VIº et ipse opusculum Apicianum tunc adhuc plenum suum in usumcompilavit, magis etiam quam ille prior excerptor licentiis sermonisvulgaris indulgens. hos squalores et quidquid librarii insequentessimiliter deturpaverunt detersimus quoad licebat: composita etaestimatasunt vulgaris sermonis vestigia apud Vollmerium l.l.
edidimus, inquimus, hos libros nec tamen ignoramus nos nihil fereagerepotuisse nisi ut recenseremus ea quae tradita sunt abstersis maculisgravissimis, vere emendaturum non esse nisi qui plenam rerum scientiamhabeat et tam excussis fontibus graecis et latinis quam experimentisfactis cognoverit quid Apicius praecipere potuerit, quid re verapraeceperit.
plene attulimus varias lectiones codicum EV ita tamen ut discrepantiaspure orthographicas praetermitteremus. restituimus contra Schuchium,cuius tamen numeros paragraphos in margine addidimus, dispositionemlibrorum per capita et capitula ab ipso ut opinamur auctore institutam.
indices adiecimus quales per haec tempora add