For this transcription, the following edition was used:
The 1849-edition this transcription is based on contains very manytypographical errors. Before amending a word I checked whether it mightnot be a variant spelling. In addition, in some cases a manuscriptversion from 1508 by Hartmann Schedel was consulted. This is themanuscript referred to in some footnotes. When the correct word was notsufficiently clear or even entirely unclear, the text itself was leftunchanged. Any changes applied by the transcriber are indicated by"Transcriber's Footnotes" ([TR1], [TR2], etc.).
Sexto die, transacta media nocte, a Maffrach recessimus, euntes perarentes arenas. Porro, in ipso crepusculo incidit nebula spissa cumfrigidissimo vento, in quo sensimus nos in aliud clima venisse. Postsolis ortum repulsa est nebula et venimus ad alta sabulosa montanamobilia, noviter illuc per ventum adjecta, et circumdati sumus arena et,si habuissemus ibi tempestatem et ventum contrarium, coacti fuissemusredire in desertum, sicut persaepe ibi contingere solet, ut dictum est.Est enim in loco illo arena mobilis et fluida, sicut est ipsum marearenarum. Arena in illo loco videbatur mineralis, quia plena erat aureisarenulis. Pertransivimus autem loca illa arenosa cum tranquillitate,posttergatis autem montibus istis iterum in latissimum sterilem campumdevenimus, per quem repente processimus, finem ejus praestolantes. Ecceautem, procedentibus nobis in alto campo vidimus longe infra nos exopposito in regionem alterius naturae, alterius dispositionis et formae,ad quam ista sterilis et vastissima finitur solitudo. Vidimus enimpartem terrae Aegypti, terrae habitabilis, in qua vidimus terraenascentia diversorum generum et aquarum flumina, civitates et villagia.Aspectus autem ille gaudium pariter et stuporem nobis incussit. Gaudiumquidem, quia vidimus finem horribilis deserti et hominum habitationes etaquarum copiam et alia multa, quarum carentia nobis fuerat gravis pereremum. Stuporem autem, quia insolitam regionem vidimus. Namcongregationem multarum aquarum vidimus, ac si esset mare, et ex ipsisaquis excrescebant in altum arbores procerae palmarum et aliorumfructuum quasi silvae, turres etiam et alia aedificia excelsa de aquisconsurgebant, civitates et villae in aquis stabant mirabili modo,eratque aspectus regionis sicut Cycladis. Erat enim tempus excrescentiaeNili, quo suum alveum egrediens universam Aegyptum operit et irrigat, utpatebit.
Processimus ergo et contra Aegyptum descendimus versus quandamcivitatem, quam Achaciam nominabant, quae est prima Aegypti civitas quamvidimus. Verum cum propius ad eam venissemus, eam ad dextramdereliquimus et ad unam villam declinavimus Mathaream nomine. Cumque advillam venissemus, terminum deserti attigimus, nam ad villae sepes etmacerias finis erat solitudinis et extra fuit terra arida et sterilis,intus vero fuit fructifera et paradiso (b) similis. Haec villanominatur